- NICOLAUS III
- I.NICOLAUS IIIGrammaticus, magni inter Graecos nominis, Eustathium excepit, A. C. 1089. Obiit A. C. 1117. Zonar. in Annal. Theod. Balzamo, in Syn. Tul. c. 63. et in Carth. c. 11. Photius. in Nomoc. tit. 13. c. 2. in Concil. Antioch. c. 3. Codex Iuris Oriental. l. 3. Baronius, in Annal. etc.II.NICOLAUS IIIex familia Ursinorum, dictus Iohannes Caietanus, successit Iohanni XXII. Viterbii electus, A. C. 1277. Literatus et literatorum fautor, coniurationis Siculanae faber. Carolo Andegavensi, Siciliae Regi Senatoriam dignitatem, Vicariatumque hetruriae ademit; offensus forte, quod ille regiae stirpis puellamk; nollet Fratri eius elocare, dictitans: Etsi Nicolaus calceô rubrô uteretur, eius tamen agnatos regii sanguinis puellâ indignos esse. Foedere dein cum Aragoniae Rege priori ultione non contentus, initô, in causa fuit, ut vesperis Siculis, omnes Galli occiderentur. Obiit A. C. 1280. Villanius l. 7. Platina et Duchesnius in eius vita. etc. Papyrius Massonius, Hist. l. 3. Ei successit Martinus IV.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.